Hľadaný výraz: Lv 27,9-13, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
9 Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit 10 et mutari non poterit, id est nec melius malo nec peius bono. Quod si mutaverit, et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est, consecratum erit Domino. 11 Animal immundum, quod immolari Domino non potest, si quis voverit, adducetur ante sacerdotem, 12 qui diiudicans utrum bonum an malum sit, sicut statuet pretium, sic erit. 13 Quod si redimere illud voluerit is qui offert, addet supra aestimationem quintam partem.

1

mail   print   facebook   twitter